TOMMASO CAMPANELLA

Theologicorum I, Cap. I – Art. 2.

Diximus quidem non ab re theologiam sumere probationes suas ab omnibus scientiis. Cura enim scientia sit evidens rerum cognitio vel ex evidentibus orta, res autem omnes sint effectus Dei et in se Dei imaginem aut similitudinem aut vestigium ostentent, necessario ducent rite philosophantem ad Dei notitiam, sed per demonstrationem ab effectu et signo. Deus autem est theologiae obiectum omnium rerum causa, cui res omnes aliquo pacto propterea assimilantur. Ergo theologia ab omnibus rebus, ergo ab omnibus scientiis probationem assumet. Unde Trismegistus recte inquit: cave ne dicas absconditum: nulla enim res, vel minima, est, quae non maxime Deum manifestet: in omnibus quidem potentia, sapientia et bonitas eius relucet. At vero praecipua scientiarum est metaphysica, quae ipsarum principia probat et ex his ad divina adsurgit. Sunt ergo scientiae omnes sicut ancillae, metaphysica sicut ancillarum praefecta, sub qua omnes vocantur ad arcem, apud Salomonem, in ser vitium dominae suae[cfr. Prov. 9, 3.]. Qui autem negant Deum esse aut rerum curam gerere, quamvis multa sciant de rebus sensibilibus, ignorantes haberi debent, qui ad causam potissimam non se elevaverunt, ve luti qui civitatem ab hominibus habitari videns, et a magistratibus gubernari, et regem a cunctis venerari, tanquam dominum omnium, non tamen intelligat regem esse, qui eos ita unit et regit, neque providentiam eius aut animum, quia illum non videi, agnoscit, tanquam puer aut stultus syllogismo carens meliori. Quando igitur probat theologus aliquid theologicum per rationes metaphysicas et physicas, procedit ex propriis ipsius theologiae, quatenus est scientia, non quatenus est fides. Nulla enim scientia ei non anciilatur. Item quatenus est scientia discursiva, non quatenus intuitiva: sic enim est in beatis, discursiva in nobis et illis. At cum allegat auctoritates philosophorum, probat ex extraneis. Nulla enim auctoritas valet in theologia, nisi sit divina, a proprio obiecto manans. Ratio vero naturalis est effectus et radius divini Verbi seu rationis, quod est Christus, a quo omnes dicimur rationales. Et propterea quidquid rationabiliter philosophi dicunt, dicunt etiam christiane, licet nesciant Christum explicite esse rationem primam. Et propterea, dum recusant nosse Christum, iniuste possident scientiam, estque ab eis extorquenda, tanquam ab iniustis possessoribus, ut dicebat S. Augustinus. Auctoritas igitur ipsorum non facit nobis scientiam neque fidem, sed tantum suspicionem. Ratio autem eorum, cum sit etiam nostra, quoniam est splendor Verbi Dei, a quo omnes dicimur rationales, facit demonstrationem, si est demonstrativa, aut opinionem, si est probabilis. Allegantur tamen a theologis, ut docet S. Thomas, tanquam testes centra suos sectarios, ut Aristoteles contra Aristotelicos proprie, communiter contra Graecos, communissime contra Gentiles omnes. At contra Durandum aut Augustinum auctoritas Aristotelis est nulla penitus, neque confirmat articulum fidei nobis, neque nobis suadet, sed suis: nobis autem placet, quoniam consentii nobis, sed ratio eius valet ut supra. Quapropter stultissimi sunt, qui theologiam a Scholasticis super doctrina Aristotelis confirmatam esse dicunt. Absit ut tam fragili indigeat fundamento, cui tota natura et Deus contestatur.
ed. Romano Amerio, 18-20

Annunci

The URI to TrackBack this entry is: https://immaginedio.wordpress.com/2010/01/14/tommaso-campanella/trackback/

RSS feed for comments on this post.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: