AGOSTINO, SUL GENESI (OP. IMPERF. I)

60. … Recte igitur secundum hoc quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem, accipitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ex illo enim quod in homine principatum tenet, quod eum disjungit a belluis, totus est homo aestimandus. Caetera in eo quanquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt, ac per hoc in homine parvipendenda. Nisi forte quod ad intuendum coelum figura humani corporis erecta est, valet aliquid etiam ut corpus ipsum ad similitudinem Dei factum credatur; ut quemadmodum a Patre illa similitudo non avertitur, ita corpus humanum a coelo non sit aversum, sicut aliorum corpora animalium aversa sunt, quia prona in alvum prosternuntur. Sed tamen hoc non omni modo accipiendum est: nam corpus nostrum a coelo plurimum differt; in illa vero similitudine, quae Filius est, non potest quidquam esse dissimile illi cui similis est. Quoniam similia quaecumque alia sunt, inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa vero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. Pater tamen Pater est, nec Filius aliud est quam Filius: quia et cum dicitur similitudo Patris, quanquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem.
61. Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Satis quidem quae superius dicta sunt, secundum id exponunt haec verba Scripturae, in quibus legimus dixisse Deum, Faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo Dei ad quam factus est homo, ipsum Dei Verbum, hoc est unigenitus Filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis Patri. Est tamen et homo imago Dei, sicut apertissime ostendit Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Sed haec imago ad imaginem Dei facta, non est aequalis et coaeterna illi cujus imago est; nec esset, etiamsi nunquam omnino peccasset. Ille autem sensus est potius in his divinis verbis eligendos, ut
ideo non dictum intelligamus singulariter, sed pluraliter, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia non ad solius Patris, aut solius Filii, aut solius Spiritus sancti, sed ad ipsius Trinitatis imaginem factus est homo. Quae Trinitas ita est Trinitas, ut unus Deus sit; ita est unus Deus, ut Trinitas sit. Non enim ait Filio loquens, Faciamus hominem ad imaginem tuam; aut, ad imaginem meam: sed pluraliter ait, ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate Spiritum sanctum separare quis audeat? Quae pluralitas, quoniam non tres dii, sed unus est Deus, ideo intelligendum est postea Scripturam singulariter intulisse, atque dixisse, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; ut non sic accipiatur, tanquam Deus Pater ad imaginem Dei, hoc est Filii sui: alioquin quomodo verum est, quod dictum est, ad imaginem nostram, si ad Filii solius imaginem factus est homo? Ac per hoc quia verum est quod ait Deus, ad imaginem nostram; ita dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, tanquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa Trinitas. 62. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem, neque dictum. Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est: similitudo autem illi postea servabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non sit. Si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. Verumtamen ut non sola ratione id agere videamur, et auctoritas Jacobi apostoli adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur, ait: In ipsa benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9).

Annunci

The URI to TrackBack this entry is: https://immaginedio.wordpress.com/2010/01/12/agostino-in-gen-imperf/trackback/

RSS feed for comments on this post.

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: